Letra
Letra de Ubi Caritas
Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exultemus, et in ipso iucundemur. Timeamus, et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincero. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur, caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beatis videamus, Glorianter vultum tuum, Christe Deus: Gaudium quod est immensum, atque probum, Saecula per infinita saeculorum.
Acerca de la canción
Sobre Ubi Caritas
Ubi Caritas es una canción de Audrey Assad incluida en el álbum Inheritance, publicado en 2016. Tiene una duración de 02:56. Puedes escucharla online gratis dentro del catálogo de música cristiana de Sionfy y consultar su letra en esta misma página.